CASTOR

CASTOR
I.
CASTOR
Cursor velocissimus. Pausan l. 3.
II.
CASTOR
Historicus Rhodius, floruit sub Iulii Caesatis principatu, quem aliqui Galatam vocârunt, quia in Galatiâ vixerit. Putat Vossius, hunc eundem esse cum eo, cuius meminit Plin. loc. cit. Cyrillus, l. 1. contra Iulianum, ac Stephan. in Βοιωτία. Nobilis Chronographus fuit; atque eô nomine etiam laudatur Eusebio in Chron. ad an. 989, ubi ex Chronographia Castoris de reguo Sicyoniorum, et mox de Atheniensium regno, fragmentum citat. Item ad an. 161. et 542. ubi quaedam adfert ex eo de regno
Argivorum. Ad haec Tatiano etiam celebratur, et ante hos Flavio Iosepho, qui l. 2. contra Apionem, eum historicis annumerat, er quibus conster, Antiochum Epihanem, in remplo Hierosolymitano a se spoliato haud quicquam reperisse, propter quod Iudaei a narionibus rideri mereantur. Massiliensis primum fuit orator, si Suidae credimus; qui et auctor est, scripsisse libros 5. sive iuxta alios libros 9. de epicherematis; item de persuadendo libros. 2. adhaec artem dicendi. Sed historica eius, quorum idem meminit, sunt ista: Libri 2. de Babylone, liber de Nilo, item χρονικὰ ἀγνοήματα, sive de ignoratione temporum, quae etiam Apollodorus citat, l. 2. et fortasse Ausonius Carm. 22. v. 7. in Professores Burgidal.
Quod Castor cunctus de Regibus ambiguis.
Nam cum imprimis soleat in temporibus peccari, eo quod eiusdem nominis principes confundantur: plane est verisimile, Castorem illô opere unius nominis Reges distinxisse. Scrpsit praeterea, eôdem teste, περὶ θαλαςςοκρατούντων: ex quo opere sunt, quae Eusebius, in Chronicis, passim de illis refert, qui imperiô maris sunt potiti. Potro Castorem hunc, atque item Thallum, diligenter tractâsse historiam, auctor est Africanus et ex eo Eusebius, l. 10. Praep. Euang. c. 3. Idem Euseb. l. 1. Χρονικῶν: Κάςτωρ εν τῷ κανόνι αὐτοῦ φησὶν ὧδε. Adfert deinde verba, de imperio Assyrio, eiusque initio, quod est a Belo. Mentionem quoque Iustinus Martyr facit, paraenesi ad Graecos. Impensius semper favisse Romanis, indicas cognomen Φιλορωμαῖος, cuius meminit Suidas. Atque eo magis verisimile fit, esse hunc ipsum Castorem illum, qui volumine quôdam Romana institura cum Pythagoricis contulit, teste Plutarchô in Quaest. Romanis. Quod opus ctiam signat, libro de Is. et Osiride. Sed Strabo alterum etiam cognomen adfert. Nam l. 12. vocatur Saocondarius. Refert ibidem, fuisse generum Deiotari, Regis Galatiae, atque ab eodem una cum uxore fuisse interemptum. Suidas cusam hanc caedis addit. quod socerum esset criminatus apud Iul. Caesarem. Iraque videri possit hic esse idem Castor, adversus quem pro Deiotaro orationem habuit Cicero, apud Caesarem. Sed obstar, quod Castor iste Deiotari fuit nepos: et vocatur adolescens, quâ aetate tam multa soripsisse minime fit verisimile. Verba Ciceronis sunt: Crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos, avum in discrimen capitis adduxerit, adolescentiaeque suae terrorem iniecerit ei. cuius senectutem tueri et regere debebat. Cicerone autem quis melius ista nôsse potui, qui causam Deiotati adversus Castorem egit? Num igitur Strabonem et Suidam errâsse dicemus, qui ex nepote generum fecerint? An potius statuehdum, Castorem illum, de quo Cicero loquitur, esse filium castoris illius, de quo Strabo et Suidas? Saltem illus extra controversiam poni potest, Castorem nepotem, de quo Tullius, esse filium Castoris Chronographi; qui cum genere esset humili, solâque fortasse eruditione et facundiâ commendabilis, Regis gener factus est. Vide sis Vossium de Hist. Graec. l. 1. c. 24. p. 158. et seqq. Nic. Lloydius.
III.
CASTOR
Medicus antiquus, docuit piperitim herbam, quam aliô nomine siliquastrum nominant, bibi contra morbos Comitiales. Plin. l. 20. c. 17.
IV.
CASTOR
animal amphibium, de quo sic Plin. l. 32. c. 3. Castorea testes eorum. Amputari hos ab ipsis cum capiantur, negat Sextus diligentissimus Medieinae, Quinimo par vos esse substrictosque et adbaerentes spiae, nec adimi sine vita animalis posse. Adulterari autem renibus eiusdem, qui sunt grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur, etc. Unde eos προςτύπους Dioscorides vocavit, a caelatis vasis metaphorâ ductâ: ἀδυν´ατον γάρ ἐςτιν ἅψαςθαι αύτῶν προςτύπων ὄντων, apud Salmas. ad Solin. p. 1046. Hinc Castoriae vestes, in pretio olim, uti legimus, apud Sidonium, c. 7. Ambrosium de Dign. Sacerdot. c. 4. Haymonem 1. ad Timotheum, c. 3. etc. De Castoribus porro multa haber Silvester Giraldus Itinerar. Cambriae l. 2. c. 3. at de medicinis e castoreu desumi solitis, vide late disserentem Plin. d. l. adde et dicta supra.
V.
CASTOR
et Pullux Διόσκουροι, fratres gemini Iovis ex Leda sub cycni formâ compressa filii, qui et Tyndaridae passim a Poetis appellantur, quemadmodum et Helena soror ipsorum Tyndaris, quod Leda Tyndaro vel Tyndateo, Spartae Regi, nupta esset. Hi ubi primum adoleverunt, mare piratis liberarunt, et ob id Dii maris habiti sunt, quos in teinpestate nautae solent implorare. Post hoc in Colchos cum Argonautis profecti: quâ in expeditione Pllux Amycum Bebryciorum Regem insidias sibi struentem interfecit. Deinde domum reversi, Helenam sororem a Theseo raptam receperunt, Aphydnâ urbe, Theseô absente, expugnatâ. Tandem cum Castor diem suum obiisset, ferunt Pllucem (qui eôdem cum Helenâ ovô natus immortalis erat) fratris desideriô a Iove petiisse; ut immoralitatem suam cum fratre posset partiri: quâ re impetratâ, alterni mori traduntur, et reviviscere Virg. Aen. l. 6. v. 121.
Si fratrem Pollux alternâ morte redemit,
Itque reditque viam toties.
Quod ideo fingitur, ait Servius, quia horum stellae ita se habent, ut occidente unâ; oriatur altera. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 5.
---- Cum Castore Pollux
Post ingentia facta Deorum in templa recepti.
Vide Gemini. His Romani templum, tamquam Liberatoribus suis, illorum saepe experti, ut rebautur, praesidium, dedicârunt. Plut. in Coriol. Vide Florum passim et Salmas. in eum notas. Ceterum communicatur inter fratres Castoris nomen, apud auctores, D. Lucas in Act, Apost. c. 28. v. 11. secundum Vulgatum Interprerem: Post menses autem tres navigamus in navi Alexandrinâ, quae in insulâ hiemaverat, cui erat insigne Castorum. Ubi tamen Graece Διόσκουροι. Plin. l. 10. c. 43. Super aedem Castorum genitus pullus in oppositam sutrinam devalavit. Arnob. l. 4. Tyndaridae Castores, equos unus domare consuetus, alter pugillatov bonus etc. Vide et infra, voce Docana. Atqui Castor equorumi domitor, Pollux bonus pugil fuit. Theocritus in Dioscuris:
Υμνέομες Λήδας τε καὶ Αἰγιόχω Διὸς υἱὼ
Κάςτορα, καὶ φόβερον Πολυδεύκεα πὺξ ἐρεθίζεν.
Et postea,
------ Σὲ δὲ Κάςτοῤ ἀείσω
Τυνδαρίδα, ταχύπωλε, δορύςςος, χαλκεοθώραξ.
Et ante illum Homer. Odyss. λ. v. 229.
Κάςτορά θ' ἱππόδαμον καὶ πὺξ ἀγαθὸν Πολυδέυκεα,
Τοὺς ἄμφω, ζώους κατέχει φυσίζοος αἰ̈α.
Οἳ καὶ ῃέρθεν γῆς τιμὴν πρὸς Ζηνὸς ἔχοντες,
Α῎λλοτε μεν ζώουσ᾿ ἑτερήμεροι, ἄλλοτε δ᾿ αὖτε
Τεθνᾶσι, τιμὴν δὲ λελόγχασιν ἶσα θεοῖσι.
Horat. Carm. l. 1. Od. 12. v. 25.
Dicam et Alcidem, puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem, quorum simul alma nautis
Steilla resulsit.
Idem, l. 2. Sat. 1. v. 26.
Castor gaudet equis, ovô prognatus eôdem
Pugnis. ------ ------
Ovid. Fast. l. 5. v. 700.
Tyndarulae fratres, hic eques, ille pugil.
Seneca in Medea, Actu. 1. v. 88.
Cedet Castore cum siô
Pollux caestibus aptior.
Porro Castor et Pollux arbitri ac testes legum iudiciorumque fuerunt. Cicero contra Verrem. Nic. Lloydius. Est et Mereori genus, quod appellârunt Castores, ignes nimirum fulgoris stellarum iustar, felix omen navigantibus habitum, si incidissent gemini, Lege Plin. l. 2. c. 37. et Senec. Nat. Quaest. l. 1. c. extr. Hinc Ecastor, et Mecastor, adverbia iurandi apud Plaut. Amphitr. Actu 1. sc. 3. v. 10. et Terent. Hecyr. Act. 1. sc. 2. v. 8. Item adiectivum Castoreus, ut manus Castorea, apud Senecam, Hippol. v. 810. Item Castor, animal ἀμφίβιον, Latine fiber, vel canls Ponticus, iuxta Servium, Iuvenal. Sat. 12. v. 34.
------ Imitatui Castora, qui se
Eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno
Testiculorum, adeo medicatum intelligit inguen.
Redimere se eâ parte, propter quam petuntur maxime, quo Iuvenalis hoc catmen pertinet, praeter Aelianum de Animal. aliosque, etiam Horapollo afirmat, qui l. 2. Hieroglyph. c. 65. Aegyptios tradit Castorem, sive fibrem pingere, cum designare volunt hominem, qui sibi ipsi damum inserat: quod hoc animal, cum se venatione peti videt, proprios testes evulsos in praedam obiciat. Auctor Elegiae de Nuce, v. 165.
Sic. ubi detracta est a te tibi causa pericli,
Quod superest, tutum, Pantice Castor, habes.
Quod Sestium tamen, medicinae diligentissimum, negâsse; Plin. l. 32. c. 3. prodidit. Negat et Dioscortides, l. 2. c. 26. Vide infra. Addo, de Castore fratre Pollucis, quod in eius, ut et aliorum Deorum, remplo Romae thesauros ditiorum fuisse reconditos, inn vit Iuvenalis, Sat. 14. v. 260.
------ ad vigilem ponendi Castora nummi.
Ubi vigilem vocat, quod ibi, pro custodiendis rebus Numinis tutalae commissis, per vigiles excubiae agerentur. Vide Brodaeum, Miscellan. l. 4. c. 17. Lipsium ad Taciti Annales, et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую
Synonyms:
, (on which furniture is rolled) /


Look at other dictionaries:

  • Castor — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Castor (desambiguación). ? Castores …   Wikipedia Español

  • castor — [ kastɔr ] n. m. • 1135; mot lat., gr. kastôr 1 ♦ Mammifère végétarien des rivières et des lacs (rongeurs), à pattes palmées et à large queue plate. Une colonie de castors. Barrage, hutte de castors. 2 ♦ Fourrure de cet animal. Manteau de castor …   Encyclopédie Universelle

  • Castor — may refer to:Historical people* Julius Caesar Drusus, son of the Emperor Tiberius, nicknamed Castor * Castor of Rhodes, a Greek grammarian and rhetorician * Saint Castor, name of several Christian saints, such as Castor of Apt * A family… …   Wikipedia

  • castor — 1. (ka stor) s. m. 1°   Quadrupède mammifère de l ordre des rongeurs, qui habite dans les lieux aquatiques, au nord de l ancien et du nouveau continent. Le castor d Europe se terre. Au Canada les castors construisent des digues et des habitations …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Castor — steht für: Castor (Kerntechnik), Spezialbehälter zur Lagerung und zum Transport hochradioaktiver Stoffe Castor (Stern), zweithellster Stern im Sternbild Zwillinge eine Tiergattung, siehe Biber Castor (Berg), Gipfel in den Walliser Alpen Castor… …   Deutsch Wikipedia

  • castor — CÁSTOR, (1) castori, s.m., (2) s.n. 1. s.m. Mamifer rozător semiacvatic, lung de circa 85 cm, cu labele din spate palmate şi cu coada lăţită, care trăieşte în colonii, clădindu şi cu măiestrie cuibul pe malul apelor; biber (Castor canadensis). 2 …   Dicționar Român

  • castor — CASTOR. s. m. Animal amphibie, qui habite ordinairement dans les lieux aquatiques, et qui se trouve dans la Nouvelle France. Les Voyageurs disent que les castors ont fait plusieurs chaussées dans le Canada. Poil de castor. Peau de castor. Chapeau …   Dictionnaire de l'Académie Française 1798

  • castor — CASTOR. s. m. Espece d animal amphibie, qui habite ordinairement dans les lieux aquatiques, & qui se trouve dans la nouvelle France. Poil de castor. peau de castor. chapeau de castor. drap de castor. Il signifie aussi, Le chapeau mesme qui se… …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Castor 4B — ist die Bezeichnung einer amerikanischen Höhenforschungsrakete. Die Castor 4B hat eine Länge von 9,20 m, einen Durchmesser von 1,02 m und liefert einen Schub von 450 kN mit einer Dauer von 63 Sekunden. Die Rakete basiert auf dem gleichnamigen… …   Deutsch Wikipedia

  • Castor A — Saltar a navegación, búsqueda Cohete sonda Castor El Castor A fue un cohete sonda argentino fabricado en 1969. Se trató de un vehículo de dos etapas consistente en 4 cohetes Canopus II más un Canopus II. Fue manufacturado por IIAE. Efectuó seis… …   Wikipedia Español

  • Cástor — Saltar a navegación, búsqueda Cástor puede hacer referencia a: Cástor, el hermano inmortal de los Dioscuros de la mitología griega. Cástor (α Geminorum), un sistema estelar en la constelación de Géminis. Obtenido de C%C3%A1stor Categorías:… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”